monumenta.ch > Lucanus > sectio 139 > 10 > sectio 386 > sectio 107 > sectio 1044 > sectio 656 > csg214.48 > sectio 976 > 29 > sectio 370 > sectio 90 > sectio 61 > sectio 409 > sectio 46 > sectio 784 > Romanorum. > sectio 817 > sectio 302 > sectio 188 > {f} > sectio 732 > sectio 506 > sectio 256 > 48 > sectio 789 > sectio 307 > sectio 511 > sectio 48 > sectio 384 > sectio 432 > sectio 752 > sectio 888 > sectio 885 >
>>> Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, HOMILIA I

Praefatio. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quoniam, multis curis prementibus, Ezechielis prophetae librum coram charitate vestra totum per ordinem perscrutari non licuit, bonis vestris desideriis placuit petere ut saltem extrema eius visio, quae ei facta est de aedificio in monte constituto, quae et cunctis est visionibus eius obscurior, exponi debuisset. Et quidem voluntati vestrae me parere necesse est, sed duo sunt quae hac in re perturbant animum meum. Unum, quod haec eadem visio tantae obscuritatis nebulis tegitur, ut vix in ea aliquid intellectu interlucente videatur. Aliud, quod iam Agilulphum Langobardorum regem ad obsidionem nostram summopere festinantem Padum transisse cognovimus (Supra, hom. 11, n. 26, et l. v, epist. 40). Unde pensate, fratres charissimi, in caliginosis ac mysticis sensibus penetrare quid valeat mens misera, timoris sui perturbationibus occupata. Quanto enim circa terrena plus angitur, tanto in his quae sunt coelestia minus videt; et pro eo quod curis suis extra se ducitur, valde intus minor est, quia, sicut scriptum est: Deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Quae enim superiora penetrare etiam collecta non sufficit, pensate quid agere poterit divisa? Scimus autem, scimus omnes, quia et fluvius qui in multis rivis dividitur, a suo alveo exsiccatur. Sed tamen inter haec adest superna gratia. Et si mentem meam cogitationum mearum pondera deprimunt, vestrorum hanc pennae desideriorum levant. Obscurum quidem valde est opus quod aggredimur, sed ponamus in animo quia nocturnum iter agimus. Restat ergo ut hoc palpando carpamus.